Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.15 Cic. Acad. Pos. 1.18 () >>Cic. Acad. Pos. 1.20

1.17Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta [Note] est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant. nam cum Speusippum sororis filium Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duo [Note] autem praestantissimo [Note] studio atque doctrina, Xenocratem Calchedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi

-- --

autem, quia [Note] Platonis instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt. sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter [Note] [Note] [Note] de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem [Note] disserendi reliquerunt. ita facta est, [Note] quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae. 1.18Quae quidem erat primo duobus ut dixi nominibus una; nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat. abundantia quadam ingenii praestabat, ut mihi quidem [Note] videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque [Note] partitio.

ch. 5

Sed quid ago' inquit aut sumne sanus qui haec vos doceo? nam etsi non sus Minervam [Note] ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet.

Tum Atticus Tu vero inquit perge Varro; valde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant cum Latine dicuntur et isto modo.

Quid me inquam putas, qui philosophiam iam professus [Note] sim [Note] populo nostro me [Note] exhibiturum.



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.15 Cic. Acad. Pos. 1.18 () >>Cic. Acad. Pos. 1.20

Powered by PhiloLogic